EXOMIS

EXOMIS
EXOMIS
Gr. Ε᾿ξωμὶς, tunica sine manicis, seu vestis stricta et angusta, ex qua humeri exercebantur nudique conspiciebantur. Vett. Critici Exomides, ἱμάτια δουλικὰ καὶ ἐτερομάχαλα, vestes serutles ex altera parte manuleatas, interpretantur: et habebat omnino Exomis alam quandam seu manicam latiorem, quae more pallii iniicl ae circumponi posset; Unde Hesych. eam pattim tunicam, partim pallium facit, addensΕ῾τερομάχαλον appellari, quod alteram tantûm alam adsutam haberet. Polluci Exomis dicitur, vestis Comica, tunica scilicet alba, sine ornamentis, in sinistro latere sutur am non habens. Subicit huic adiectum fuisse palliolum album, quod Ε᾿γκόμβωμα dicebatur. Verisimilius tamen est, alam quae ad instar pallioli, potius in sinistar parte fuisse, quo dextra liberior atque operi expeditior esset. Non fuisse tamen solum servorum Exomides, declarat Aristoph. Lysistratâ, ubi cives senes aiunt:
Α᾿λλὰ τὴν ἐξωμίδ᾿ ἐκ δυώμεθα ὡς τὸν ἄνδρα δεῖ,
Sed Exomidem exuamus, ut virum decet.
Et Aelian. Var. l. 9. c. 34. Diogenes, cum venisset Olympiam, et Rhodios quosdam adolescentes videret pretiosis vestibus amictos, ridens inquit: Hic est fastus. Deinde, cum incidisset in Lacedaemonios, εν ἐξωμίσι φαύλαις καὶ ῥυπώσαις, in vili ac sordida Exomide: Hic, inquit, alius est fastus. Quare Suid. interpretatur, tunicam ingenuorum, quae brachia non tegeret, esset tamen vile indumentum. A. Gell. praeterea l. 7. c. 12. eas antiquissimo tempore a Romanis gestatas tradit. Porro tam Festus, quam Pollux, ut visum, Comicum vestimentum Exomidem fuisse aiunt: sc. servorum postquam, enim ea vestis in desuetudinem abiit, antiquus Servorum habitus in scena retentus est. Et quia hoc eius proprium erat, ut humeri extarent, hinc Cynici, qui dextrum humerum exsertum gerebant, inde Ε᾿ξωμίαι et illorum Tribonium Ε᾿ξωμὶς dicta est. Ad tolerantiam quoque Catonis spectabat, quod pro tunica Exomide utebatur, prorsus ad exemplum servorum suorum, apud Plutarch. in Catone etc. A Colobio vero Exomidem sic distingue, ut Colobium dicas tunicam, quae manicas quidem haberet, sed ad cubitum tantum pertinentes: Exomides vero iis omnino carebant, sic ut tota brachia renudarentur. Vide Octav. Ferrar. de Re Vest. passim, inprimis parte 2. l. 4. c. 22. In scena autem servis interdum albae datae exomides, pictae florenti adolescentiae, atrae senibus, interdum puniceae genus quoddam, quam καμπύοην vocabant a flexu. Priscis senibus candidae, de more antiquitatis, Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Exomis — Saltar a navegación, búsqueda ? Exomis Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Exomis —   [griechisch] die, / , griechisch Gewand, Sonderform des Chitons, auf einer Schulter durch eine Spange zusammengehalten; als Arbeitsgewand meist aus grobem Stoff. Die Exomis typisierte Komödienfiguren. * * * Exo|mis, die; , [griech. exōmís, zu:… …   Universal-Lexikon

  • exomis — /ek sōˈmis/ noun A one sleeved or (in Rome) sleeveless garment (also Browning exoˈmion) ORIGIN: Gr exōmis, from ex out, and ōmos shoulder …   Useful english dictionary

  • Exōmis — (gr.), Unterkleid ohne Ärmel; Tracht von Sklaven u. geringen Personen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Exōmis — (griech.), der den rechten Arm und die halbe Brust unbedeckt lassende, von Sklaven und Arbeitern getragene Chiton (s.d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Exomis — The exomis (from exo : outside , and omos : shoulder ) was a Greek tunic used by workers and light infantry. A piece of drapery was typically held in place by a belt and tied over the left shoulder. The exomis could be worn in conjunction with… …   Wikipedia

  • Exomis — Terrakottastatue eines jungen Makedonen mit Chiton und Mantel aus dem 3. Jahrhundert v. Chr. Der Chiton (altgriech. χίτων), auch Chlaina (altgriech. χλαίνα) war im antiken Griech …   Deutsch Wikipedia

  • Exomis — Exo|mis die; , <aus gleichbed. gr. exōmís zu õmos »Schulter«> bes. von Sklaven im antiken Griechenland getragenes ärmelloses Kleid, das auf einer Schulter mit einer Spange zusammengehalten wurde …   Das große Fremdwörterbuch

  • Exomis — ID 34568 Symbol Key EXOMI Common Name N/A Family Chenopodiaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity Cultivated, or not in the U.S. US/NA Plant Yes State Distribution N/A Growth Habit N/A …   USDA Plant Characteristics

  • Exomis (homonymie) — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Exomis peut désigner : Une exomide, sorte de tunique portée en Grèce antique. En biologie, le genre (biologie) Exomis, dans la famille des plantes… …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”